- NUGIVENDI
- NUGIVENDILatinis dicti, qui nugas vendebant, quô nomine res omnes mundi muliebris indigitare solebant. Vide supra Iocula. Sic unguenta, nugas peregrinas vocat Martial. l. 3. Epigr. 55. v. 3.Nolo peregrinis placeat tibi, Gellia, nugis.Scis, puto, posse meum, sic bene olere canem.Nempe, quibus sine incommodo carere possumus, omnia Nugas dixêre Veteres. Ramiresius ad l. Proprie vero Nugae erant carmina Praeficarum, quae in mortuorum laudem canebantur. Plautus Asinariâ, Actu 4. c. 1. v. 63.Haec non sunt nugae, non enim mortualia.Quod et origo vocis declarat. Nam nugae Hebraicum et Syriacum vocabulum, quod maerorem sonat, sicut naenia planctum eâdem lingua, Scaliger ad Varronem. Hebr. enim nuga, est dolore affectus, ex Gap desc: Hebrew Vide Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.